Nos jardins partagés – Les jardins de Toudon

Nos jardins partagés


Pour nos amis latinistes…. En attendant le texte de Cécile qui remplacera celui de Pline le Jeune.

Magnum proventum poetarum annus hic attulit. Toto mense Aprili nullus fere dies quo non recitaret aliquis. Iuvat me quod vigent studia, pro-ferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. Plerique in stationibus sedent et tempus audiendi fabulis conterunt ac subinde sibi nuntiari iubent an iam recitator intraverit, an dixerit praefationem, an ex magna parte evolverit librum. Tunc demum ac tunc quoque lente cunctanterque veniunt; nec tamen permanent, sed ante finem recedunt: alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere.